Zbyněk Zajíc jako svědek na listině Jana z Tazovic a Němčic ze dne 1.srpna roku 1454.






(F.Palacký - Archiv Český)

1454, 1 Aug. In flaveo citationum. In memoriis. K. XIV.


Ladislaus Dei gratia etc. de plenitudine potestatis suae et gratia speciali Johanni de Tazowic et de Nemcic hereditates suas in Nemcic hanc gratiam fecit specialiter, sicut olim Brum de Nemcic hereditates suas in Nemcic, in Trebesowe et in Petrowickach per terrae tabulas obligavit, prout tabulae majorum obligationum testantur Zdislao de Nemcic, de quibus hereditatibus idem Zdislaus se cum camerario juxta consuetudinem regni non intromisit, et in eo decessit, quas quidem hereditates idem Zdislaus Johanni Nasek de Nemcíc patri suo per literam obligavit, virtute cujus literae praefatae hereditates sunt dicto Johanni de Tazowic contra jus regni in judicio curiae adjudicatae, prout tabulae curiae toho přisúzenie plenius testantur; qua propter praefatus dominus rex dicto Johanni Tazowec mandavit dare camerarium super intromissionem praedictarum hereditatum juxta obligationem, ubi praefatus Brum obligavit, ut ipse Johannes et sui heredes possint dictas hereditates pacifice tenere, et facere de eis quidquid placet sicut de propriis heredita tibus. Nuntii ad tabulas fuerunt Zbynko Zajic de Hazmburg et Johannes junior de Decin, referentes praedicta etc.
Actum anno domini MCCCCLIV, feria quinta ad v neula Petri.
Talmb. fol. 106. p. v.


MENU :
Šlechtic :
Listiny, články :