Páni na soudu zemském dne 2.října roku 1383



(F.Palacký - Archiv Český)


1383, 2 Oct. Primo Procopii U. 13.
Anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo tertio, fer VI post Hieronymi, coram dominis baronibus in pleno judicio curiensi tunc praesidentibus, per Benesium de Liběšic dictum Skopek curiae regalis judicem, nomine et vice D. Regis Wenceslai Bohemiae, datum fuit super dominos barones: quando duo vel tres aut plures sum in foro uno et tabulis, qui aliomodo omni via sunt divisi, illo foro et tabulis utrum possunt esse in divisi seu spolčiti se et unionem habere. Et domini barones mox invenerunt pro jure, et Johannes de Rosemberg consiIium dominorum exportavit: quod ex quo alias sunt divisi, videlicet quod non habent unionem neque tabulis coram baronibus, neque ex gratia D. Regis vel consanquineitate alias příbuzenstwím, quod foro illo indivisi esse non possunt et illis tabulis, sed quod semper pars illius defuncti sine heredibus seu successoribus legitime venire debet in ipsum D. Regem; ita quod statim proclamatione facta secundum cursum curiae regalis, divisor a beneficiariis Pragensibus ad vicejudicem curiae regalis dari debet et dividere partem defuncti pro D. Rege; et residuuin pro vivo vel vivis. Et hujusmodi suam inventionem mox D. Barones mandaverund ad tetrae tabulas imponi propter memoriam sempiternam. Praesentibus DD. Baronibus: Andrea de Duba supremo judice, Henrico de Liběšic pro tune supremo camerario, Johanne de Drazic protonotario tabularum, Johanne de Rosis, Zdenkone, Alberto, Jaroslao de Sternbeg, Benesio et Cenkone fratibus de Weseli, dictis de Wartemberg, Hynkone de Ustie, Ulrico de Novadomo, Gallo de Zwieretic, Jeskone ibidem Smilone, Ulrico de Holic, Sezema de Ustie, Benesio et Henrico fratibus de Breznice, Sdenkone de Rozmital, Wilhelmo de Hasmburg, et aliis multis baronibus, qui in eodem judicio praesederunt.

Anno domini MCCCLXXXIII, fer. VI post Hieronymi. DD.XXV.
fol ult. Treb. 396ab. Talmb. extr. 42 ab


MENU :
Šlechtic :
Listiny, články :